Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

IV, 14.

DE BEWONERS VAN TflMI.

Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus

non aptum numeris nomen habere meis. in quibus excepto quod adhuc utcumque valemus, nil, me praeterea quod iuvet, invenies.

5 ipsa qnoque est in visa salus, suntque ultima vota, quolibet ex istis scilicet ire locis. nulla mihi cura est, terra quo muter ab ista

hac qnia, quam video, gratior omnis erit. in medias Syrtes, mediam mea vela Charybdin 10 mittite, praesenti dum careamus humo.

Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Histro,

siquid et inferius, quam Styga, mundus habet. gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo, proxima Marticolis quam loca Naso Getis.

15 talia succensent propter mihi verba Tomitae, iraque carminibus publica mota meis. ergo ego cessabo numquam per carmina laedi,

plectar et incauto semper ab ingenio? ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor, 20 telaque adhuc demens, quae nocuere, sequor? ad veteres scopulos iterum devertor et illas, in quibus offendit naufraga puppis, aquas? sed nihil admisi: nulla est mea culpa, Tomitae, quos ego, cum loea sim vestra perosus, amo. '25 quilibet excutiat nostri monimenta laboris: littera de vobis est mea questa nihil, frigus et incursus omni de parte timendos

et quod pulsetur murus ab hoste, queror. in loca, non homines, verissima crimina dixi. 30 culpatis vestrum vos quoque saepe solum. esset perpetuo sua quam vitabilis Ascra,

I. Tibi: namelijk Tuticanus, een dichter en van jongs af vriend van Ovidius; hij vertaalde Homerus' Odyssee. Reeds vroeger (ex Pont. IV, 12. 10) heeft Ovidius geklaagd, dat de naam van zijn vriend (- ~ — -) zich in de elegische versmaat niet laat gebruiken. — 9. Syrtes, vgl. Cat LXIV, 156. — 14. Getis: zie Trist. IV, 110. — 17. per carmina: vgl. Trist. I, 3, 38. — 31. Ascra: de vader van den dichter Hesiodus was uit het Aeolische Cyme met der woon naar Ascra in Boeotië getrok-

Sluiten