Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

praedicent, atque in urbibus expugnatis vel deditis ministerie» fungantur, donec ijsdem de ordinariis Pastoribus prospiciatur ?

(7) VII. Annon consultum sit, ut Ministri novitij in Ministerio et Classe sese promissionibus Ecclesiae suae et Classi ad certum annorum tempus obligent?

De Sacramentis.

(8) I. An Danistae, vulgo Lombardi, ipsorumque familiae ad S. Coenam sint admittendi? Et an etiam ipsis liceat assistere S. Baptismo, patrinorum loco?

(9) II. An ij, qui bona Ecclesiastica in detrimentum S. S. Ministerii possident, vel nullo Ecclesiastico munere fungentes, ijs utuntur, fruuntur, pro membris Ecclesiae sint agnoscendi, et ad S. Mensam sint admittendi?

De Ecclesiae et Scholarum

IVTX^tX.

(10) I. Annon expediat instituere modum Communicationis cum Ecclesijs Germaniae, aliisque reformatis Exteris, in rebus quae communiter ad omnes Ecclesias spectant?

(11) II. Annon consultum, ut in omnibus omnium Provinciarum Ecclesijs conformitas observetur in precibus ante et post concionem; in cantione; observationibus Festorum; administratione Sacramentorum, Etc.?

(12) III. Annon definiendum sit Synodorum et Classium Deputatcrum officium?

(13) IV. Annon expediat, ut eadem praecepta Scholastica ubique in Scholis harum Provinciarum juventuti proponantur ?

Appendix.

(14.) Rogandi Illustr. ac Praepot. Ordd. Generales, ut suae curae commendatas habeant Ecclesias Clandestinas in ditionibus Neutralibus, ne quid gravius tempore induciarum experiri cogantur.

Sluiten