is toegevoegd aan uw favorieten.

Verhandeling van Josephus Pap de Fagaras [...]. Ter beantwoording der vraage [...]. Op welk een wyze kan best betoogd worden, dat het scheppen van een waereld, waar in het kwaad toegelaaten is, niet strydig zy met de volmaaktheid der godlyke natuur?

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

io8 DISPUTATIO.

pientiffimum crdinera turbare, feu quod eodem redit malis illis, quae utilia effepoffcnt, praevertere debeat. Et licet fieri forte poffet, ut qui poenarum afperitate fe edomari nequaquampatiantur, accipiendis continuo beneficiis manfuefcerent; vix tarnen afferere auderern Deum, convenienter fuae fapientiae, poffe eos omnibus malis, ex vitiis oriundis, eripere , folisque bonis cumulare. Nae ita maxima, quae cogkari poteft, malitia humana ad effugiendas omnes prorfus poenas valeret plurimura. At , merito etiam id fieri poffe dubkamus. Tot enim funt tamque eximia, quae Deus in univerfos fingulosque contulit beneficia, ut ea fpernentibus haud alia confuli poffe ratione videatur, ac poenis praefertim naturalibus, ad infpirandum vitiorum horrorem omnium accommodatiflimis: cum contra profperitatis perpetuae, in animis virtuti haud addiclis, comes fit ftultitia. Imo cum fecunda impiorum fortuna , eademque diuturna, hominibus accufandae di. vinae Providentiae praetextus praebeat: quis non intelligat dignum Deo effe, ut irrogandis tandem poenis juftisfimis integritatem ejus ab iniquis criminationibus vindicet; efficiatque ut vel judiciis mortalium abfolvatur. Sed conferamus in pauca. Qui vellent Deum indulgentiffimi femper Patris fungi munia; nunquam autem jufti judicis : nae illi fapiunt fuo more, dum poenas quas fe promeruiffe fentiunt effugere cupiunt. At fapit Deus etiam fuo more, id eft divino, nee patitur fuam clementiam , commune omnium, quos poeniteat fcelerum, perfugium, effe impiis praefidio, imo irritamento peccatorum; cum talera

mi?