is toegevoegd aan uw favorieten.

Utrechtsche studenten almanak voor ..., 1865, 1865

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ad scribendum, ita ad scripta illa evulganda occasio deerat.” >) Hinc altera illa pars eaque argumenti multo difficilioris, quippe continens Parmenidis Eleatae carminis reliquias , anno demum prodiit MDCCCXXXV. Itaque ne nova quidam, quae biennio ante Amisfurti inchoata erat, vita rnaritum et patrem transversum egit. Qua de re si cui nondum certissime persuasum est, cogitet velim, triennio post in eadem urbe secundum quoque volumen absolutum esse, quo de Empedocle exponitur Ayrigentino. Ftriusque voluminis haeo est ratio, ut primum de singulorum philosophorum vita et studiis agatur, tum doctrinae reliquiae colligantur et exponantur, tandem eorum philosophia illustretur.

Haec volumina Kaestbnio virorum doctorum favorem conciliarunt. Edito Xenophake, relatus ille est in Instituti Eegii sodales secundi ordinis, qui bonos ante hos triginta annos plurimi fiebat. Ab horum subselliis, Leivnepig in primis commendante ’), Professore Amstelodamensi eruditissimo, ad primi ordinis sodales transiit Parmenidis interpres. Cuius quidem lama doctrinae volumine Empedocleo ita crevit, ut, quamprimum veterum Literarum cathedra

>) 1.1.

Huc pertinent verba in Bmpei). dedic, „Idqiie piibiiea honoris suffragatione declarasti.”