is toegevoegd aan uw favorieten.

Utrechtsche studenten almanak voor ..., 1865, 1865

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

creto verba fecit modeste et pie, non dolentius nostram omnium et Academiae deplorans iaeturam quam amantius praeceptoris in discipulis instituendis, adhortandis, sublevandis merita commemorans. Haec doloris vestri significatie lugentibus filiis conspiciendum praebuit, quanti faceretis patrem, doctum quippe eundemque bonum virum. Quid dieam, me vobis, postremam virtutem silentio baud prementibus sed et commilitonis voce et vero vultu vestro praedicantibus, ex intima assensum esse animi persuasione ? Erat enim illius viri excellens bonitas, conspicua in omni vitae negotie, unicuique sponte in oculos incurrens, limpidus multarum, quibus se commendavit virtutum fons. Quam leniter ferebat dissentientes ! Quam alienus a discordia erat! Strenuum eum ajjpellasses eoncordiae amicitiaeque vindicem. Modestia in eo tanta, quantam equidem in perpaucis cognovi. Et haec pariter atque cupido suam cuique laudem tribuendi uti amicis notissima erat, ita alios non fugiebat, quorum quidem Germanus ille, qui de eius Agumemnone docte et honorifice retulit, utramque exemplis allatis praedicavit. ') De houoris autem significatione, qua viri docti ipsius eruditionem saepe prosecuti sunt, numquam eum diserts narrantem audivi, nedum prudenti illa et tamquam

‘) Class. AUerthuuisk. lüsö, p. 82 suq.