Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ingeruntur pro luce tenebrae, pro melle, vel potius in melis venenum; transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum. Novum cuditur populis et gentibus Evangelium, nova proponitur fides, fundamentum aliud ponitur praeter id quod positum est.” Audivimus gementem, audiamus postulantem. „Verum tu, o Successor Petri! judicabis, an debeat habere refugium Sedem Petri, qui Petri fidem impugnat. Tu, inquam, amice Sponsi, providebis, quomodo liberes Sponsam a labiis iniquis et a lingua dolosa.” Et post pauca: „Capite nobis, Pater amantissime, vulpes parvulas, quae demoliuntur vineam Domini, donec parvulae sunt, ne, si crescant et multiplicentur, quidquid talium per Vos non fuerit exterminatum, a posteris desperetur.” Et alio loco: „Interest tua dare operam quam possis, ut increduli convertantur ad fidem, conversi non avertantur, aversi revertantur, porro perversi ordinentur ad rectitudinem, subversi ad veritatem revocentur, subversores invictis rationibus convincantur, ut vel emendentur ipsi, si fieri potest, vel, si non, perdant autboritatem facultatemque alios subvertendi.” Ita Mellifiuus. Nee poterat eflicacius Pontificem sui muneris admonere, aut clarius solidiusque testificari irrefragabilem in fidei controversiis ejus autboritatem: ut mirum non sit Angelicum Doctorem, haec Bernardi et Patrum vestigia prementem, tam indubitanter docuisse, quod „ad Pontificis autboritatem pertineat, finaliter determinare ea quae sunt fidei, ut ab omnibus inconcussa fide teneantur”; id quod adducta Aeternae Veritatis oraculo: Ego pro te rogavi Petre, ut non etc. et tu etc. firmat, dicens: „Et ratio est, quia una debet esse fides totius Ecclesiae secundum illud 1 ad Cor. 1: ld ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis

Arceieï XVII.

7

Sluiten