Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

inquireadum ut aliuude dos augeretur et episcopatus servaretur. Propabatur quidam concilium archiduci, sed de dote augenda nulla iuveniri poterat via. Offertur itaque Sasboldo ipsi episcopatus ille pertenuis, molimine praesertim eorum, qul hoe modo eum Hollandiae adimere studebant, ut ipsi rerum in bis regionibus potirentur. Quin et ipsi Patres Societatis Jesu, spe quod episcopatus Ruremonsis supprimeretur, jam domum episcopalem occuparant. Eequisivit itaque statim a me consilium Sasboldus. Respondi: Oor regis in manu Dei esse; vocationi Divinae obtemperandnm, praesertim cum, si bunc episcopatum abnueret, alium posthac nullum offerrent; esse autem ex re ipsius, ut jam senex non semper incertis sedibus vagaretur, verumtamen videndum, ne nos relinqueret. Accepto hoe meo consilio, plane dicebat se mirari et contrarium a me exspectasse. Oonsuluit itaque Bsschium, Adrianum et alios; qui cum idem censuissent, respondit archiduci, paratum se acceptare illam sedem non ut episcopus sed ut administrator, nolle enim se Trajectensem sedem deserere. Displicuit ea conditio illis qui multum apud archiducem poterant et eum nobis ablatum volebant. Remisit itaque nominationem Sasboldi archidux, sed petiit ab eo instanter, alium ut sibi suggereret, qui idoneus ad illam sedem videretur. Nominavit itaque Rev. D“"® Sasboldus dominum Jacobum a Gastro, sacrae theologiae professorem Lovaniensem, nativitate Amstelodamensem, virum plane sanctum. Qni porro nominatus ab archiduce episcopatum illum acceptavit, dicens; „Si non possum vivere ut episcopus, vivam saltem ut pastor”, atque ita Dominica „In Albis” anni sequentis consecratus est.

J. H. Hofman.

Sluiten