Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Omnibus praefatis adhuc misericorditer indulgemus spatium trium mensium, computandorum a die lectionis seu publicationis hujus cartae; quibus elapsis, et non ante, iis declaramus quod, nisi resipiscerint (sic) termino praefato elapso, subjacebunt poenis per fatam ordinationem seu sententiam capituli generalis contra eos latis, a quibus non poterunt dispensari, nisi per capitulum generale aut Patrem aut per alios de eorum speciali commissione.

Enim vero cum nolimus mortem peccatorum, eed ut convertantur et vivant, liberum relinquimus Rey**® Patri, juxta potestatem per statuta sibi concessam, uti indulgentia erga eos qui aliquam spem conversionis fecerint, obstinatos yero severius punire, ut sibi visum fuerit, ad urgendam eorumdem emendationem, nee cuivis liceat appellare juxta editum («ie) regium mensis Februarii 1665, eo quod agatur de praecipuo capite disciplinae, quae una tota consistit in uniformitate cum legibus Ecclesiae, regni constitutionibus et capituli generalis ordinationibus, cui omnes obedire tenemur, cui omnes obedientiam promisimus, tanquam babenti curam animarum nostrarum et vices Dei erga nos agenti; eo maxime quod, testante Spiritu Sancto, quasi peccatum ariolandi sit repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Atque idcirco obsecramus omnes Ordinis alumnos in visceribus Jesu Obristi et corde paterno, ut captivent intellectum in obsequium fidei, illis propositae ab eis de quibus Deus dicit: Qui vos audit, me audit; qui vos spernit, me spernit, maxime cum sint congregati in nomine ipsius et omnium una eademque sit sententia.

Fr. Antonius, prior Cartusiae, cum reliquis de capitulo.

Naar eene copie, in -1725 op last van den nuntius te Brussel geschreven.

Sluiten