is toegevoegd aan uw favorieten.

Archief voor de geschiedenis van het Aartsbisdom Utrecht; bijdragen, 1889, 1889

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

magna frequentia, residentes ibi habent sacerdotes saeculares tres et praeter hos unum ex Societate et alium quemdam regularem; pagis vicinis per eosdem providetur.

Roterdami Oatholici manlfesti forte inveniuntur qulngenti vel sexcenti, crescunt paulatim numero. Laborant ibi duo, unus ex saecularibus, alter ex Societate Jesu, desiderant et brevi, spero, habebunt tertium, qui ad pagos potissimum excurrat. In vicino oppido Schiedamensi sacerdos saecularis residens laborat.

Brielae nullus sacerdos moratur, quia vix ullus ibi civis Oatliolicus. Dordraci duo sacerdotes saeculares magno fructu agunt et tertius quidam senior sacerdos in necessitate adjuvat. Oatholici illic sunt circiter 600 vel plures.

Naerdensibus et Wisopianis deputatus est unus sacerdos saecularis, qui fideliter et cum fructu Catholicis ibidem deservit.

Praeter supradicta loca subsunt et dioecesi ültrajectensi quaedam loca Geldriae et Oliviae. Wageningavls et Arnemiensibus deputatus est proprius sacerdos, sacrae theologiae doctor, qui etiam per Veluam pagis succurrit; adjumento ei subinde ex Ultrajecto submittuntur.

Huesdenae in Clivia resident duo ex nostris sacerdotibus, et inter praesidiarios haereticos publice, quae Catholicae religionis sunt, exercent ac vicinis Noviomagensibus et Arnhemiensibus nonnunquam in necessitate evocati succurrunt.

Embricae praeter canonicorum collegium sunt quidam ex nostris sacerdotibus, qui utiliter illic laborant et ad pagos subinde excurrunt.

Tielae et Bommeliae nullus residet sacerdos, sed ex Buscoducis nonnunquam subveniuut Tielensibus. Bom-