Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Ultrajectensis etiam subinde deserviunt habentque communicantium circiter 2000, non obstante acerbissimo edicto nuper Noviomagi et Arnbemi publicato contra sacerdotea, Oatholica exercitia agentes et laicos eadem domi suae fieri permittentes.

In dioecesi Harlemensi.

Quamvis beneficia ecclesiastica et praebendae omnes Harlemensea in manibus haereticorum sint et bona divendita, nihilominus capitulum cathedrale hucusque continuatum est et etiamnum habet suum praepositum , decanum et 9 graduatos canonicos, qui, etiamsi nullum percipiant fructum, tarnen sub Vicario Apostolico ecclesiis Harlemensis dioecesis intendunt et plerique pastorali funguntur officio.

In oppido Harlemensi praeter pastorem et 4 capellanos nullus pastoralia exercet et omnia bono prout antiquitus ordine fiunt. Laborant in oppido et vicinis locis sacerdotes saeculares 14, item duo ex Societate Jesu, duo Dominicani, duo Minoritae, tanto fructu, ut communicantium in Pascate inveniantur plus quam 8000. Amsterdami laborant sacerdotes saeculares 24, tres Minoritae, duo Dominicani, unus Augustinianus, unus Oapucinus, qui omnes ad loca vicina nonnunquam excurrunt. Numerus communicantium in oppido et suburbanis locis ad 15000 vel 16000. Habent bic Lutberani et Anabaptistae, Arminiani suas ecclesias, Judaei suas synagogas. Oatholici mediocri gaudent libertate, quam care emunt a praetore loei. Circa Amsterdamum et Harlemum pluribus in pagis constituti sunt pastores ut in Diemen, Oukercke, Hoocbwout, Hyp> Schaghen, Velsen, Noortwick, Sassem, Wormer,

Sluiten