Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

supplevit ia multis vlees nestras coadjutor nobis concessus et vicarii ültrajectensis et Harlemensis.

Aliquando praesens, saepius scripto difficultatibus exorientibus satisfacere studui, locis vacantibus de pastoribus et operariis providi ex seminariis studiosorutn, quae liabemus Coloniae et Lovanii, ia quorum singulis fere 40 studiosi ad missionem praeparaatur et magno sumptu susteatantur bis difficillimis temporibus. Numquam deprebeadimus regulares negotium sustentationis studiosorum fidelibus commendasse aut aliquid subsidii procurasse, prout petunt datae nobis resolutiones, sed omnia suis usibus aut monasteriorum suorum servire faciunt. Lovaniense collegium adhoc in flore est, Coloniense vero pro magna parte propter haec bella dispersum, conamur tamen pro viribus restaurare, in quem finem quotannis collegium utrumque visitari curavimus ac de necessariis iisdem provideri.

Frequenter habitationem mutare debeo, ut pericula effugiam; Deo juvante diebus festis et dominicis exhortationes coram paucis plerumque habui.

Status uioecesis Ültrajectensis.

Ut loca particularia breviter describam, incipiendo a dioecesi Ultrajectensi.

Ultrajecti cathedralis ecclesia S. Martini et aliae quatuor ecclesiae collegiatae cum totidem parochialibus, omniaque beneficia ecclesiastica occupata snnt ab haereticis, exceptie quatuor vel quinque praebendis, quae adhuc Catbolicis, qui ab antiquo eas possiderunt, relinquuntur, exclusie deinceps omnibus Catbolicis, quia juramentum exigunt ab iis, qui ad beneficia aspirant, de retinenda ae defendenda secta Calvinistica.

Sluiten