Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Praecipua hujua districtus urbs est Embrica, in qua capitulum, collegium Societatis Jesu, monasterium Orucigerorum bene reformatum et canonicornm Gregorianorum, quod jam incipit restaurari et reformari zelo praepositi sul; estque ibidem monasterium virginum admodum celebre profitentium et observantium regulam S. Augustini, sub directione sacerdotis saecularis grandaevi et S. Theol. licentiati. In bac civitate vix quarta pars est haeretica pravitate infecta.

Secundum oppidum est Hussia, in quo sunt pastor et sacellanus, qui officio satisfaciunt. Est ibidem monasterium virginum ordinis S. Francisci tertiae regulae. Huic deserviunt pater cum suo sacellano. Sacellanus magnae exspectationis sacerdos, qui supplet quod patri deest. In boe oppido pauci sunt baeretici.

Tertium oppidum est Zevenaria, cujus pastor male cepit, sed errorem suum dolens, illum emendavit et modo bene pascit gregem.

In quarto oppidulo, dicto Grietbuysen, est monasterium virginum tertiae similiter regulae S. Francisci, cui praeest sacerdos saecularis, vir timeus Dominum.

Haec virginum monasteria a provicariis nostris visitantur, unde in illis viget et ordo et disciplina.

Est insuper sub jurisdictione ecclesiae ültrajectensis in monte Eltensi praenobile collegium canonicarum comitissarum, quod per bella ex parte destructum et desertum jam restauratur et inbabitatur.

Habent bic Emin“® Vestrae succinctam et exactam episcopatuum ültrajectensis. • Daventriensis et Middelburgensis descriptionem, ex qua palet non idiotis, non incontinentibus, non vulpibus *) bas ecclesias esse com-

1) Deze uitdrukkingen had Zacharias Metz in zijn bezwaarschrift betreffende de geestelijkheid gebezigd. Vgl. hl. 174.

Sluiten