Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Vm. (A° 1675.)

Em“® et Eev“® Domine, Patrone omni eultu observandissime.

Postquam comitissa de Solms, amita Arausicani principis, a foederatis Ordinibus impetraverat, ut fide publica securus omnem illorum ditionem possem peragrare, sine mora aggressus sum visitationis officium.

Geldriae provinciam, übi ante hoe bellum nonnisi maximis cum periculis coetus antelucanos Oatholici poterant adunare, inveni nunc adeo felicem, ut patulis ostiis clara luce passim in oppidis et villis synaxes celebret, gaudeat etiam copioso presbyterorum numero, quos hactenus raros numerabat. Et licet praedicantes Calviniani pertinaci contentione edicta, quibus proscribuntur presbyteri, vetantur congregationes et prohibentur quaecumque vel minima religionis nostrae exercitia, voluerint renovari, attamen nequicquam profecerunt. Meum in ea provincia studium in eo fuit, ut cum assensu et consilio toparcharum Catbolicorum ecclesiasticis, ne invicem impedirent, suas singulis parochias assignarem, toparchis suaderem, in sua eos castella reciperent, victum et amictum sufficerent, seque Ecclesiae nutricios praestarent. Iste conatus, Deo miserante, tam faustus evasit, ut nobiles mea vota praeverterint, arbitrantes non onus sibi a me impositum, sed gratiam esse collatam, abundante paupertate eorum in divitias simplicitatis eorum. Ex Geldria ültrajectum profectus sum, übi Oatholicos ob instaurata contra se edicta et decretam eorum rigidam executionem, affiictissimos reperi, nempe sine praedicationis solatio, sine usu synaxeos, sine sacrificii solemnitate.

Sluiten