Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

rant docentes, post Gallorum discessum corde credentes ore professi sunt. Dordraci, Lugduni Batavorum, Amsterodami ita augetur populus Catholicus, ut illic presbyteri aua Oratoria dilatare fuerint coacti.

Nullus dubito, quin ad fidem Catholicam deviorum in dies inulto major fieret accessio, si plures missionariorum e scripto et tradito Dei verbo potius, quam ex LEGENDIS parum cerlis populum docerent. Advertit Franciscus Sonnius, nobilis controversiarum scriptor et Antverpiensium olim episcopus, Lutberum atque Calvinum suos errores verbo Dei incrustatos facile propagasse propter fabulosum genus docendi multorum Caiholicorum. Experior deviorum plures nullam ob causam magis in suis erroribus manere defixos, quam quia rerum sacrarum tractatores, ut loquitur idem Sonnius, proponunt aquam proeul nimis a fonte haustam nimiumqwe respersam alieno succo aut naturalis philosopMae, aut humanae invenüonis, atd inanis ac sine ponders et nervis narrationum, adeo ut nauseosum magna ex parte reddiderint salutaris doctrinae potum. Crediderim Bm™”® D‘'“® meos rem animabus utilem et suae pietati dignissimam praestituros, si scripta ad missionarios epistola, ipsos dignarentur monere, ut ex Dei verbo, quod in Scripturis et Ecclesiae traditionibus continetur, suos componant sermones, nee illis inserant leves narratiunculas a nullo gravi scriptore assertas.

In Frisia, Zelandia, Ultrajectensi, Transisulana et Qeldriensi provincia, in quibus magno cum turbationum periculo ante haec synaxes instituebantur, nunc (Deo sint laudes) minore cum metu adunantur, nisi quod Swollenses, Zutpbanienses et Daventrienses suos presbyteros proscripserint, relicto solum Swollis uno ecclesiastico, qui tempore Monasteriensis dominationis

Sluiten