Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

singularis aliud omnino postulet. Et revera solent regulares non pauci, quemadmodum usu mihi constat, etiam super re potius exigua ingentes excitare fluctus, quo nempe sese Vicario Apostolico magis reddant formidabiles eumque a negotiis contra ipsos suscipiendis deterreant.

ütut sit, Yicarius Apostolicus in missione Hollandiae, sicuti clare ostendimus, nequaquam posset, etiamsi vellet, regularibus operariis esse injurius; sed neque id, etiamsi posset, ullatenus vellet; etenim uti ipsorum sacra instituta singulari veneratione suscipit, ita quoque ipsorum omnium personae syncere corde in Obristi visceribus diligit, imo sibi gloriae ac gaudio ducit, quoties sua qualiacumque obsequia viris Deo singulariter sacratis valet ostendere, praesertim autem illis , quotquot missionis nostrae Oatholicos, ut regnum coelorum per Evangelii tramitem quaerant, verbo et opere perseveranter erudiunt. Ast dum hanc animi sui dispositionem fovet, nihil amplius quam quod officii sui est facit. Fateor quippe, quod Vicarii Apostolici munere quis rite fungi nequeat, nisi pacificam et beneficam erga religiosos missionarios voluntatem gerat; attamen cum hac et potest et debet consistere peculiaris pro cleri incolumitate zelus et sollicitudo. Et profecto, si iniquum talem, qualem nonnulli fervide desiderant Vicarium Apostolicum, consilio scilicet et votis regularium aliquorum deditum atque iu primarios de clero sacerdotes perperam affectum, Hollandiae missionem gubernare contingat, plurimas easque gravissimas illam tune subituram difficultates, nemo, qui res nestras ecclesiasticas probe novit ac syncere diligit, inficias ibit. Tune enim cleri regnum, (ut ita loquar) in se divisum atque patrono orbatum domestico, brevi tempore et

Sluiten