Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Adm. E-i®. P.

Sunms hic in persecutionibus multis, in angustiis plurimis. Nuperrime milites Statuum in quodam oppidulo, vulgo Blockziel, ab ipsis dolose intercepto, spoliarunt omnes Catbolicos usque ad indusium sacerdotemque multis affecere injuriis, et quod deplorandum est, sacrilege usi sunt vestibus sacerdotalibus. Jam a quatuor diebus intellexi novam historiam vel potius tragoediam. Erant tres incolae bujus patriae congregati in aliqua domo; postquam bene bibissent, iverunt simul ad domum cujusdam sacerdotis saecularis, asseverantes se eo missos a procuratore generali, affirmantes ipsum ab eodem mulctatum in quingentos florenos, adeoque summam sine ulla contradictione vel dilatione solvendam.

Miser sacerdos ab bisce scurris tractatus ad popinam, eorum dictis (übi tamen erant falsa) fidem praebens, obtulit illis nonnullos ducatones, quibus tamen non abundans, misit ancillam ad quemdam pistorem catbolicum in sui adjutorium et solamen.

Pistor quam primum paruit omnibusque modis justis et bonestis usus fuit ad pastorem suum juvandum. Licet omnia discrete et mansuete pistor attentaret ostenderetque ipsos a procuratore non esse missos, perseverarunt in sua iniqua petitione, primusque borum scurrarum amputavit gladio manum pistoris et secundus explodit globum ex bombarda in ejus caput, ita ut pistor mortuus corruerit in terram; tertius (erant enim tres simul) bisce nullo modo tactus intrinsecus, verberavit corpus emortuum gladio; bisce peractis aggressi sunt unanimiter sacerdotem et in enm explodere volentes, nibil efficere potuerunt. Lapis

Sluiten