Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

in continentem descenderant milites aut neci aut carceri tradiderint. Catholicorum in Bloczil laniaena commotus serenissimus Coloniensis elector Daventriae, exauthorato haeretico magistratu, Catholicos regimini praefecit. Swollis et aliis quoque oppidis, quae conjunctim aut divisim tenent infulati, dignitatibus haeretici exuuntur, ut illis Catholici exornentur. Heri mihi ab eodem Serenissimo facta potestas, ut Daventriae ecclesiasticum tribunal instituerem, crearem officiales; certus quod de mandato Serenissimi executionem liaberet paratam, ut cominus perspiciam quid Daventriensi dioecesi expediat, proxima septimana eo proficiscar. Scripsi nuper, principes infulatos omnia templa aedesque parochiales cum seis dotibus catholicae religioni vindicasse, quod ita haereticos excruciat, ut in aliquibus pagis irruentes in templa presbyteros rem sacram facientes ab altaribus divulsos foras ejecerint, clericus ipsis ministrantes multis plagis afïecerint; verum haec sacrilegia non mansere inulta.

Swollis serenissimus elector et princeps Monasteriensis monasterium, cui nomen Bethlehem, quod Canonicorum Regularium olim fuit, Patribus Societatis tradidere, salvo tamen jure quod isti canonici in illud se credunt habere. Ita ibi modo Societatis collegium erectum, licet non sine magnis quaerelis istorum Regularium, qui meam implorant operam et quos ego ad infulatos principes aut ad Vestram Eminentiam remitto.

In locis, quae sibi Ohristianissimus retinet, haec contigere relatu digna. In comitatu s’Heerenbergensi, qui inter Embricam et Doesburgum situs est cujusque comes Cardinalis Bullionii consobrinus, omnes ecclesiae auctoritate Bullionii cum suis proventibus Catholicis redditae. In agro Ultrajectino villa amoenissima abbati Bernensi Ordinis Praemonstratensis (est autem Berna

Sluiten