Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

necdum suscepi, nolens certum quod hic ipsis impendo commodum atque solatium pro spe incerta negligere Maneo ergo hic, ut Hollandiae et acquisitarum provinciarum Catholicis meum qualecunque sit auxilium semper paratissimum. Permittet Vestra Eminentia de acquisitis per lufulatos principes urbibus et pagis hic nonnihil addam.

Praeter Oapucinos Jesuitasque monasteriis in urbe Zwolla donatoß, Capucinis monasterium Daventriae contulit Serenissimus Elector. Egi turn ipsi turn principi Argentinensi ingentes gratias, quod istos religiosos resUurandae hic fidei praecipue elegerint. Nam Evangelica paupertas, quam cum suo Erancisco singulariter amant, modestia. quae in omnibus illorum operibus elucet, et caritas, quam proximis exhibent, eos reddunt aedificandae hic ecclesiae aptissimos. Quare etiam Vestram Eminentiam rogare audeo, ut pro sua erga ecclesiam sollicitudine efficere velit, ut his initiis non tam nobis turba operariorum quam meritum mittatur, ne si omnes huc passim confluant, suis inter se jurgiis’ plus destruant quam aedificent. Quod dum instanter rogo, Vestrae Eminentiae felicissima festa et vitam omni benedictione cumulatam devotissime apprecor, qui sum

Emmentissime Domine, Patrone Colendissime

7 Ultrajecti,

23 Decemb. 1672. Vestrae Eminentiae

humillimus, observantissimus et

obedientissimus famulus

JOHANNBS episcopus Castoriensis

7 Vicarius Apostolicus.

Arch. de P. F. T. 439, f. 156-157, geheel eigenhandigs behandeld in dezelfde Congregatie.

AROHiar XX.

2g

Sluiten