Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

1673, November 3, Utrecht.

Neerkassei aan denzelfde.

Eminentissime et Reverendissime Domine, Patrone Colendissime.

Ex quo princeps Auriacus prope Venlonam trajecta Mosa ducatum Juliacensem ingressus est, statuere Gallorum duces, destructis urbium ac castrorum monuiDentis, quae hucusque suo praesidio tenuerunt, militem ex hybernis educere eumque Auriaci conatibus opponere. Urbes, quas deserunt, sunt Woerda ad Veterem Rhenum, Elburgum et Campae ad simim Oceani dictum Zuijder-Zee collocatae, Bommelia et Tila ad Wahalim et castra sive fortalitia Sancti Andreae ac Creveceur ad Mosam posita. In provincia vero Trajectina relinquent etiam aliqua loca; an ipsam quoque urbem Ultrajectinam sint relicturi, sciemus übi advenerit Polymarchus de Humieres, qni expugnata a rege Christianissimo loca creditur gubernaturus, abeunte Luxemburgico duce, ut cum exercitu contendat versus Eynbercam. Per Gallorum discessum a templis ac altaribus suus discedet bonos et ecclesiastici nostri verosimiliter redituri ad suas cryptas et latibula, si non etiam ad majora pericula quam quibus ante Gallorum adventum erant expositi. Nam et ipsi nunc omnibus noti, ut et notae aedes, in quibus latere solebant. An alius ex hoe bello fructus existet, quam is quem maximum colligimus, nempe quod plures didicerint amissis rebus non sperare in incerto divitiarum, quod calamitatibus eruditi praesentem contemnant vitam et quam ante horrere solebant mortem laeti excipiant. Pro suo modulo sategerunt ecclesiastici

Sluiten