Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

emendationi synceraeque religionis cultui obsistere. Praesertim vero judicamus ea dioecesis tuae loca a te visitanda esse, quae Gliviae duci subjecta sunt. Neque vero dubitamus, quin praeclare iotelligas, quantae curae baec visitatie semper fuerit sanctis Patribus; quam multis eam oecumenicis Oonciliis inculcarint; quam sapienter decreverint, quid oporteat episcopos maxime curare in visitando; ut aedes sacrae tectae iutegraeque sint, ut de presbyteria diligenter inquirant, quibus moribus, qua doctrina sint, qua Sacramentorum peritia, ut populum doceant homicidia, adulteria, perjuria, coeteraque lethifera crimina vitare, haereticorum consuetudinem tamquam pestem perniciosissimum fugere et correptos ad se deferre. Haec aliaque de visitatione a sanctis Patribus divinitus sancita, ut te praeclare tenere nou dubitamus, sic libenter executurum esse confidimus proque nostro munere, ut id facias, monemus. De bis deque aliis cum tua fraternitate coram aget, si adesse poterit, sin minus perscribet nostro jussu dilectus filius Gaspar Gropperius, noster nostrique Palatii Apostolici causarum auditor, vir summa fide, integritate, religione atque virtute praeditus. Ejus verbis ac literis eandem quam nostris fidem tribues. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die 11 Junii 1573, pontificatus nostri anno secundo.

Eodem exemplo scribaiur:

Episcopo Ruremundensi.

„ Trajectensi.

„ Daventriemi.

„ MomsteriensL

Gref/orii XIII Brevia Arniaria 44, Tom. 22, fol. 20 ,

Gedrukt bij Theiner I. 122

Sluiten