Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

de anti-roomsche politiek van Willem v. Oranje blootlegt. Omstreeks 158Ü.

Bovenschrift

Quod in bello hoe civili, quod regiae Majestati est cum baereticis, opus sit acceleratione, magna potentia et fidelitate, demonstratie brevis et dilucida sub correctione melioris judiciii.

Princeps Auriacus, factionis caput, quem sibi Sacramentariorum consistoria consiliorum suorum executorem constituerunt et miris modis obligarunt, ut explosa regis auctoritate sibi per tyrannidem imperium in Belgio firmet, in hoe quam maxime laborat interim, ut exterminet eatholieam religionem, quae una in animis hominum residens et aequitatis admonens posset aliquando a se ad legitimum prineipem redueere subditos.

Dole et astu hoe tyrannicum consilium exequitur Auriacua praetextu scilicet libertatis conscientiae, detensionis privilegiorum et patriae aecuritatis et junum contra Hispanorum tyrannidem. Quo fuco fascinantur subditorum oculi, ne videant quorsum tendant ejus et haereticorum machinationea: nimirum ut catholici regia auctoritate convulsa et religione catholica vel vi vel dolo ejecta Belgium aibi auaeque subjiciant perfidiae et ut arcem eam obtineant ad universum christianorum orbem vexandum. Secta enim ista, ut summam Christi in Sacramentis auctoritatem oppugnat et corporis et sanguinis Cbriati rea est, ita sanguine inhiat cbristiano.

Fertur etiam aperte aliquando jactasse princepa, se

Sluiten