Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

levius pertransiret; et eet hodie adhuc sic; etlitteram signavi cum signis inferius sicut alia bulla fuit signata, et presentavi omnibus amicis meis et aliis bominibus, et dixi quod esset michi procurata in curia, et sic permisi consecrari cum illa per episcopum Johannem Yponensem, suffraganeum domini Moguntinensis, et ipse credidit dictis meis et consecravit me, sicut superius scriptum est de consecracioce. Et peto graciam et misericordiam vestram, quia scio me pati mea culpa et non alterius. Deus sit michi propicius et det michi veniam omnium peccatorum meorum. O domino reverende! misericordiam et non justiciam peto humiliter, sicut reus, propter Dei misericordiam et beate Marie Virginis.

De factis in Prisia dico, sicut melius recordor. Quidquid ibi feci, hoe feci cum litteris, a Pileo cardinali michi datis, in omnibus, et non excessi commissa sua, et dispensavi super defectu natalium et irregularitatis clericorum et absolvi de homicidio et de aliis peccatis et casibus, quia in processibus illis continebatur; sic qui faterentur dominum TJrbanum verum papam et adhererent sibi, illis concedimus veniam peccatorum, que concedi solent proficiscentibus in Terram Sanctam; et illas litteras dedit michi ad istum finem; quidquid essem lucratus ultra expensas, hoe secum deberem condividere Et hoe fuit factum anno Domini 1381 credo, et postea numquam veni ad partes illas, nisi modo isto tempore. Et bec facta sunt michi per eum, quia secum transivi per unum annum fere.

De instrumentis in Groninghen nichil constat michi, et hoe potestis cognoscere ex datis illorum instrumentomm, quia ego fui tune in vincnlis et custodiis

Sluiten