Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

aut vacantem aut proprium, cui operam auam impendere posset, et cum careat nostris in partibus parentela aut fautoribus, a quibus hospitio excipiatur et alatur, cumque ob concursum nimium plurium Regularium minus commode providere de locis aut stationibus valeamus propriis clericis nostris, qui binis e seminariis nostris Lovaniensi et Coloniensi sat magno in dies numero sacerdotes paternis suis aut consanguineorum saltem in aedibus initio alendi prodeunt; recursum denuo babuit idem D. Luffius ad me, qui haec renuncianda S. isti Congregationi, ac simul pro exiguo meo judicio sensum meum hac super re eidem suggerendum existimavi: videlicet tum in nullo prorsus defuisse D. Luffium, quin plenissime et summopere conatus fuerit vota et mandata S. Congregationis perfecte exequi; ob duritiam vero cordis populi istius (qui plus nimium sui est cerebri et flecti in contrarium non se sinet, quod sane doleo summopere corrigere me non posse nee emendare, cum via coactiva procedere nobis nostra in Missione minime liceat) nullatenus potuisse tam suo et nostro, quam S. Congregationis adimplere mentem et desiderium. Unde mereri illum baud secus suo ex obedienti conamine continuandos S. istius Congregationis favores judico, aeque ac si communibus e votis executioni dedisset ejusdem intentum; tum alia ex parte inobedientes illos Capuccini sequaces mortificandos, si non corripiendos et puniendos esse strictiori revocatione ejusdem P. Hyppolyti, alteriusve ejusdem instituti ab illis forte evocandi, quem verosimiliter nee Ordo Seraficus ipse, nee minor auctoritas nostra (tametsi suprema Apostolica fulta) Amersfordia amovere absque iterata S. Congregationis istius et rigorosiori revocatione poterunt, quandoquidem, prob dolor! po-

Sluiten