Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Item adhuc duo similes libri antiqui cum multis eciam aliis orationibus et documentis ad ecclesiam Trajectensem desservientibus.

Item duodecim libri de cantu in processionibus et adhuc tres similes libri antiqui.

Item duo libri de offitio mandati in Quadragesima.

Item novus liber Responsoriorum cum certis tractis et lectionibus vigiliarum.

Item antiquus liber Respensoriorum cum certis tractis et lectionibus vigiliarum.

Item alius liber antiquus cum lectionibus vigiliarum et certis tractis.

Item unum missale antiquum parvi valoris ex cor- et integro cum memoriis mortuorum.

Item unus liber antiquus collectarum et capitulorum.

Item breviarius antiquus in magna forma et littera antiqua scriptus.

Item liber lectionum in vigilia Passche et Penthecostes.

Item duo libri, in quibus scripte sunt memorie mensurnales et anniversaria mortuorum cum statutis provincialibus et synodalibus etc., et unus est antiquus.

Item in una capsa rubea unus liber novus pro missa animarum cum certis aliis missis.

Item pictura ymaginis sancti Petri et Pauli apostolorum in una magna capsula, qiiam dedit magister Ilermannus Droom.

Item sedes lignea deaurata et est sedes pontificalis.

Item sex cruces de ligno cum ymagine Crucifixi, cum quibus visitantur infirmi.

Item una magna lucerna, cum quibus itur ad infirmos.

Item unum coopertorium nigrum de corio super Bethleem cum armis domini quondam David episcopi Trajectensis.

Sluiten