Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

venerabilis quondam dignae memoriae domina Ermgardis Lochorst monasterii nostri Christi virginum sancti Servacii Trajectensis Inferioris dicti ordinis abbatissa, cujus anima requiescat in pace, in Domino defuncta, dicti sui monasterii statum in spiritualibus et temporalibus reliquit landabilem. Cujus quidem dicti nostri monasterii statum in singulis rebus inferius praesenti inventario conscriptum, unde dominae abbatissae Elisabeth de Amstel anno domini M D vicesimo, quarta mensis Marcii electae ac confirmatae in Domino feliciter conservanda ac melioranda commisimus.

In primis viginti octo Deo dicatas virgines et duas juvenculas scholares; in clenodiis ecclesiae duas monstrancias venerabilis Sacramenti, reliquiarum duas monstrancias, septem calices et duosparvos calices, duas ampullas argenteas et unam phialam pro communione virginum, unum antipendium, ad chori cappam centum florenos, duo thuribula, unum argenteum, aliud aeneum. Item in indumentis ecclesiae et sacerdotalibus unam magnam capellam de rubeo serico satis pretiosam, unam albam casulam de damast cum tunica dalmatica. Item unam flaveam et unam viridam, casulam de serico cum tunica, unam nigram casulam de serico. Item adhuc alias cotidianas, cum earundem singulis requisitis, altarium antipendiis, ampullis, libris tam ecclesiae, infirmariae quam refectorii, singularumque officinarum utensilibus et requisitis. Itemque in abbatialibus rebus, amphoris, mensalibus sufficienciam. Item in argenteis vasis in abbatia: duo thuribila i) deaurata cum cooperculis eorundem, quatuordecim parva, duodecim coclearia. phiolas binas, omnia argentea. Item omnes redditus.

1) Hs. crusibilia.

Sluiten