Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Clarae-Campi, praedictiim dominum Thetardum l) fundatorem, praefecit in abbatem Floridi-Campi, et dominum Herdrardum in priorem, et Siboldum conversum una cum alliis fratribus misit ad erigendum et perficiendum locum praefatum jam inchoatum. Qui locus successu temporis auxiliante Deo, ut cerni potest, interius et exterius abundantissime tam in spiritualibus quam temporalibus profecit et crevit. Sortitus est locus iste nomen a quodam prato prope monasterium sito, quod olim de Bloem ecamp nominabatur, ad occidentalem plagam prope et juxta portam vaccarum, übi etiamnum flor es sese catervatim producunt; ideoque ex hoe sibi sumpsit vocabulum Floridus-Campus.

campi, praedictiim dominum Titardum fundatorem praefecit in Abbatem Floridi Campi, Herdradum in priorem, et Sibodum conversum, una cum aliis fratribus ex suo monasterio assumptis, misit ad erigendum et perficiendum locum inceptum. Qui locus successu temporis auxiliante Divina gratia interius et exterius cumulatissime (ut cerni potest) tam in spiritualibus, quam in temporalibus crevit. Sortitus est autem locus ipse nomen a quodam prato monasterio vicino, ad occidentalem plagam, quod vulgo den Blomen camp vocabatur; übi nunc et simili modo flores se catervatim ut tune producunt. Ex hocque sibi monasterium sumpsit vocabulum Floridus-Campus.

1) Vergl. Occo Sdiarl., p. 103.

Vergl. Winsemius, Chroniquc p. 145 a en b.

Sluiten