is toegevoegd aan je favorieten.

Carmina minora

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

VIRGINIBUS PUERISQUE.

An vestra tandem, Castalidum cohors, Cessit potestas fractaque iam iacet? Proh tempora inversique mores! Aoniae latitant alumnae!

Ubique friget nunc Polyhymnia, Ducit nee ullos Terpsichore choros: Totum per orbem membra torquent Barbarico fatuoque ritu.

Severa Clio veridicos viros Palma virenti leniter allicit, Sed spernit imberbis iuventus Scripta caduca prioris aevi.

Raro poëtas Uranie iuvat. Caeli meatus sideraque ignea Tuentur et linguis faventes, Pieridum immemores, stupescunt.

Trahit vix ullos Melpomene viros, Tristi cothurno quae graditur gravis; Non dulce scurratur Thalia, Mobilibus macerata scenis.

Vates quis umquam Calliopen vocat Magnosque cantu concelebrat duces? Heroa torpent, torpet aeque Heu! elegeia gravi veterno.

47