Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

8

6. Illud (uav, quod papyrus habet, Schmidt, accentu pücv addito, significare arbitratur „leaenam", plurimis theophoris ut dicunt nominibus Aegyptiacis, in quibus huic voci certe leaenae vis inest, nisus, atque Isidi et Osiridi nomen fuisse „1 e o n e s" mihi quidem fere probavit. Tarnen hoe loco eius interpretationi valde diffido. In Graecum vertisse videtur noster quaecumque potuit (cf. 2, aha), paucis omissis, e. g. 'EasQS(iq)ig (46) 'A&Qoïpg (14), sive quae difficiliora essent sive quae propriorum nominum vim haberent. Gur non scripsisset Aécuvav?* Immo nihil editorum interpretationi opponi potest qui juav edunt vertuntque „unam, solam". Apud Aegyptios ut „unus" dicitur quisque deus, identidem (sit venia verbo) „unissimus unus", sic Isis „una" et alibi et in hac sententia: „Ego (praefica quae Isidis habet partes) una sum, magnificis virtutibus praedita, uxor coniugis mei" (H. Junker, DieStundenwachen indenOsiris-mysterien ... Denkschr. Akad. Wien 1910, 54; hora sexta). Illud Eïg TLsvg EaQamg omnes noverunt neque alio modo Latine dicitur (Dessau 4362): „te tibi nna quae es omnia dealsis".

7—9. Sine dubio urbis Aphroditópolis, quam Aegyptios 'AtaQpri%ig dixisse probabile est (Hdt. II 41), cives ante omnes Venerem-Hathorem colebant; quae antiquitus cum Iside coniuncta est ita ut de utraque eadem fere dicerentur, eadem crederentur, nominaque alterius alteri tribuerentur. Auctori nostro illa Venus Isis est. Tarnen cave credas semper et ubique illam confusionem perviguisse. Eaedem fuerurit ambae, tarnen aliae. Sunt documenta quae Isidis et Hathoris nominibus coniunctis unum numen significent, sunt alia quae hanc et illam separent et alteram alterius övwaov nominent. Tum in Veneris delubro minoris momenti erat Isis. Qua re fit ut non omnia certe cognomina in quoque templo communia fuerint, atque fortasse ea quae hic Isidi tribuuntur, Aphroditopoli in ipso templo Hathori tantum addita sint, etsi <ttokaQ%ig, nolvavvpog optime de illa dici possint. Auctori nostro huius appellatio etiam illius est, sed nobis non licet inde concludere Aphroditopoli verum fuisse Isidis cultum (plura lege § 10).

De voce ntolv[ioQq)og egi ad 97.

10. XaqitoSótuQa. Forma usitatior %aQidÓTHQcc est; etiam legitur jjaptSróng, ut in H. Orph. LV Abel vs. 9 (in Venerem), itaque.

Sluiten