is toegevoegd aan uw favorieten.

Romeinsche bronnen voor den kerkelijk-staatkundigen toestand der Nederlanden in de 16de eeuw

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

103

eisdem, supplentes ae illis in hac parte inherentes litterasque dicti predecessoris quoad illa et que litteris ipsis non consonant alia infrascripta immutantes, et nihilominus pium et laudabile ejus institutum prosequi et ad hunc effectum mense Gruningensi de congrua dote providere volentes, motu proprio et ex certa scientia nostra ac de simili potestatis plenitudine in monasterio Andawerdiano sive Grottewert, Oisterciensis ordinis, olim Trajectensis nunc vero Gruniugensis diocesis, cujus et illi forsan annexos fructus, redditus et proventüs trium millium ducatorum auri de Camera secundum communem existimationem valorem annuum, ut accepimus, non excedunt, exnunc prout extunc et e contra, cum primum illud per cessum etiam ex causa permutationis vel decessum seu quamvis aliam dimissionem vel amissionem dilecti filii moderni abbatis vel commendatarii ejusdem monasterii aut alias quomodolibet etiam apud Sedem predictam vacare contigerit, etiam si actu nnnc, ut prefertur, vel alias vacet et tanto tempore vacaverit, quod ejus provisio juxta Lateranensis statuta Concilii aut alias canonicas sanctiones ad dictam Sedem legitime devoluta illaque ad Sedem eandem specialiter vel generaliter pertineat, ac de dicto monasterio consistorialiter disponi consueverit seu debeat ac super ejus regimine et administratione inter aliquos lis vel ejus possessorio molestia, cujus statum ac verum et ultimum dicti monasterii vacationis modum, etiam si ex illo quevis generalis reservatio, etiam in Corpore juiis clausa resultet, presentibus haberi volumus pro expressis, pendeat indecisa, nomen, titulum et denominationem abbatis dicta auctoritate tenore presentium perpetuo supprimimus et extinguimus ac abbatialem illius dignitatem cum omnibus et singulis suis fructibus, redditibus, proventibus. obventionibus et emolumentis necnon preeminentiis, prerogativis, superioritatibus, jurisdictionibus et administrationibus, juribus et pertinentiis universis dicte mense episcopali Gruningensi eisdem auctoritate at tenore perpetuo applicamus et appropriamus, ita quod hujusmodi vacatione occurente liceat episcopo Gruningensi pro tempore existenti per se vel alium seu alios corporalem possessionem seu quasi dignitatis abbatialis regiminisque et administrationis dicti monasterii ac illius bonorum, fructuum, reddituum, proventuum, jurium, obventionum et emolumentorum predictorum propria auctoritate libere apprehendere et retinere, illaque in suos et dicte mense usus et utilitatem convertere, omniaque et singula prioratus, preposituras, propositatus, dignitates, personatus, administrationes et officia ceteraque beneficia ecclesiastica cum cura et sine cura secularia et quorumvis ordinum regularia ad collationem, provisionem, presentatiönem, institutionem, electionem et quamvis aliam dispoaitionem pro tempore existentis abbatis monasterii predicti commnniter vel divisim quomodolibet spectantia personis idoneis conferre et de illis etiam providere, similesque personas ad illa presentare et eligere ac presentatas vel electas in eis instituere et confirmare ac alias de illis libere disponere, eujuscumque licentia desuper minimerequisita; statuentes et ordinantes, quod ea, que hactenus per ipsum abbatem regularibus et alia beneficia huiusmodi que secularibus personis conferri consueverunt, per ipsum episcopum eisdem regularibus et secularibus personis respective conferre dictusque episcopus dilectos filios conventuum et monachos dicti monasterii per illius vel alium dicti ordinis priorem seu prepositum juxta ejusdem ordinis regularia instituta gubernare necnon illis quoad ea, que ad honestpm et sufficientem vite usum et consuetas monasterii elemosinas pertinent, haud secus atque abbas tenebatur sup-