Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

nensis Djominis] Consulibus Spectatissfimis]: Dominis suis summopere honorandis.

Nobilissimi et praestantissimi Domini plurimum honorandi.

Quanquam nee Vester splendor occasionem obtulit, nee mea sors facultatem praebet ut aliqua in re vestris Dig[nitatibus] ampliss[imis] eommodo atque usui esse possim et quanquam certa me spes tenet fore ut votum meum innixum petitioni Celsissimi et Opt[imi] Principis demortui, tandem firmet consentiens Vestra autoritas de munere aliquo mihi assignando in Celeberrima Aeademia Lugduno-Batava in quo possim publicis usibus inservire: Dabit tarnen Vestra summa benignitas veniam si non hujusee rei commonendi Vestras Ampl[itudines] verum interim subjiciendi, me etsi reluctantem eo compulsum iri tandem ob graviores quibus eonflictor angustias, ut praeceps ex necessitate consilium sumam, cujus memet postea haud dubio paenitebit, relictaque conjuge et liberis excurram in alias regiones ubi saltem sine pudore aliquo modo vivere possim: cum quaevis vivendi conditio praestabilior sit et magis expetenda quam assidue minutis curarum ictibus sic comminui ut animus assurgere nequeat ad praeclaras illas mentis cogitationes et meliores meditationes quibus delectatur. Adest adhuc (laudetur Deus) mihi vigor aetatis estque animus capax magnarum cogitationum, neque ullum est munus Theologo dignum quod cum aliqua dignitate et utilitate publica sustinere non possimus. Invita ipsa fatebitur olim invidia me non in Belgio vixisse dignum, qui cum importuna paupertate colluctarer et candida posteritas de nostra mediocritate incorruptius sententiam feret. Sed firmiter spero effecturos nos omnes Dominos meos Opt[imos] in hoe conventu ut diuturni voti tandem compos evadam et vos fortunarum mearum maecenates patronos et fundatores agnoscam: non sunt immodestae meae spes nee ambitiosa nimis desideria. Scopus et summa votorum eo tendit ut publicis deservire usibus et huic nunc patriae meae honori esse possim, pro captu doctrinae et industriae in quo vis munere sine onere cujusdam privati cum honesto quovis emolumento ad breve tempus unde curas carnifices serenioris aurae amoliri queam, qui Vestrum Dig[nitatum] sum observantissfimus]

Archibaldus Hamilton Cassellens.

Sluiten