Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

1)

(II.) .Toanna Balduini Imperatoris Constantinopolitani filia, comes FJandriae, Ferrandi Sanctii Portugalliae Regis lilii mariti sui, (recenti Praedicatorio Ordini ob sanctitatis et doctrinae odoris fragrantiam quam plurimum favebat) suasu Gandavum Flandriae Metropolim aliquos ejusdem Instituti Patres Lutetia Parisiorum evocat qui Insulis devertentes oh morum praestanliam a Gulielmo, ad S. Petrum Insulis Praeposito, pia quadam ac suavi violentia pedem figere ac novellam in dicto loco jam tantum nascentis Ordinis plantationem engere coacti fuerunt.

Quibus anno subsequenti. nimirum 1221, ad instantes ejusdem comitis preces, Gandavum alii subsecuti sunt patres, qui hanc nobilissimam Flandriae portionem tum publicis ad populum concionibus, tum privatis alloquiis in tantum in moribus reformarunt ac ad virtutis semitam reduxerunt, ut et vicinae civitates et provinciae praedicti Ordinis alumnos enixissime postularent. Hos inter llenricus III, religiosissimus Brabantiae Dux, Lovanii novam Ordinis coloniam inchoavit, vocatis in hunc finem aliquot F. F. Praedicatoribus circa 1224, qui brevi virtutum fama non modo Lovanium illustrarunt verum etiam in longe lateque dissitis locis Divini Verbi semina sparserunt.

Ex hoe Lovaniensi coenobio, ut scribit p. B. de Jonghe, quamvis ex archivis conv. Busc. nil certi desuper erui possit, fr. Walterus de Romerswale et fr. Godefridus de Ileze Taxandri frigida pectora calore verbi inflammantes tandem Buscumducis noviter a Godefrido III, cui a cunis cognomen, circa 1184 fundatum, modo vero celeberrimum Ducatus Brabantiae oppidum, pervenerunt circa 1286; ibique circa annum 1296 fundamenta jecerunt celeberrimi liujus

1) De Romeinsche cijfers, tusschen haakjes geplaatst, geven de bladzijden aan van het handschrift.

2

Sluiten