Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

quibuscunque promiserunt et quilibet eorum promisit bona fide loco juramenti in manibus dicti fratris Laurentii, pro se ac aliis dicti conventus Fratribus Praedicatoribus praesentibus solemniter stipuiantis, vice et nomine dictorum fr. Laurentii et aliorum dicti conventus fratrum praesentium et futurorum recipientis, quod ia eventum in quem parochiales ecclesiae de Orten et de Buscoducis invicem canonice unite contigerint, ipsis Dominis Decano et canonicis praedictis per dictum Dominum nostium Papam conferri et incorporari, quod praefati Domini Decanus et canonici in hujusmodi eventu permittent pacilice et quiete praedictos fratres Praedicatores praesentes et futuros uti et gaudere consuetudinibus, privilegiis et gratiis in praedicando et audiendo confessiones et in aliis per ipsos fratres praedicatores hactenus observatis quodque praenominati fratres Praedicatores pro tempore existentes in praedicto oppido de Muscoducis uti possent et debebunt funeralibus eo modo quo fratres Praedicatores oppidi Lovaniensis dictae Diocesis ipsis funeralibus in ipso oppido Lovaniensi utuntur in quantum ipsis Dominis Decano et canonicis praemissa concedere fratribus Praedicatoribus supradictis sit possibile et in eorum potestate, et non alias prout et quemadmodum in quadam cedula papirea, propria mnnu venerabilis et religiosi fratris Hectoris de Vitriaco, illustrissimi principis Domini Antonii Ducis Brabantiae confessoris, dicti Ordinis Praedicatorum, Cathalonensis diocesis, scripta plenius continetur et habetur cujus tenor de verbo ad verbum sequitur et est talis:

Fratres Praedicatores conventus Buscoducensis gaudebunt consuetudinibus, privilegiis, gratiis quantum ad audiendas confessiones, et praedicationibus ac aliis hactenus observatis, item quantum ad funeralia utentur eodem modo quo fratres Praedicatores in Lovanio utuntur si istud concedere nobis de capitulo fuerit possibile. Super quibus omnibus et singulis dictus fr. Laurentius ad opus ipsius et aliorum fratrum Praedicatorum praedicli conventus sibi fieri petiit a me

Sluiten