Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

in Altari B. M. V. in quem finem donavit conventui censum 5 librarum super domum sitam Buscoduci, in vico Hinthamiensi. item censuin 'S librarum super domum sitam ibidem in vico dicto de Volrestraet.

(LXXX). Eodem anno die '28 Februarii Garolus BuxBiabantiae excepit Xenodochium magnum Buscodticense a lege, lata Januai ii 1463, qua Philippus, Dux Brabantiae, ecclesiis, monasteriis, aliisque locis piis interdixerat acquisitionem bonorum immobilium, bac tamen conditione, ut bona immobilia a praedicto Xenodochio acquirenda, eisdem maneant subjecta oneribus, quibus ante acquisitionem gravabantur.

Die 101 Julii ejusdem anni Dominus Henricus de Eyck, presbyter, rector capellae S. Jacobi, in vico dicto de Wijntmolenberch in civitate Buscoducensi,eligens sepulturam in ambitu hujus conventus, eidem legavit censum sex librarum super duas domus sitas in parochia de Scijnle, in loco dicto Lutteleynde, in fundationem sui anniversai ii; item censum 4 librarum super domum sitam in dicta parochia, in loco dicto aen den Bornc, in fundationem vigiliarum cum novem lectionibus et pictantia fratribus in die anniversarïi sui danda.

Anno 1469 die 15 Martii Joannes de Craendonck fundavit in hujus monasterii ecclesia anniversaria sui, Ydae Cuper, et Lutgardis, quondarn suarum uxorum; item Missam de Sanctissima Trinitate, singulis feriis quartis, in summo Altari, post primam Missam in eodem cantatam, cantandam; in quorum fundationem donavit conventui medietatem villae, sitae in parochia dicta den Udenhout; censum unius modii siliginis super domum sitam in parochia de Vucht S. Petri; censum unius modii siliginis super quaedam bona sita in parochia de Draenen; censum unius et medii modii siliginis super quosdam agros sitos in parochia de Waelwijck; item censum 4 librarum super domum sitam Buscoduci, in vico communiter dicto de Vuchterdijck.

Anno 1470 die '24a Septembris Joannis Spierink, rector

Sluiten