Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

fratrum Praedicatorum Provinciae Germaniae Inferioris, celebrato ibidem Capitulo Provinciali ejusdem Provinciae,'sub Venerabili ac Reverendo Patre Fratre Wilhelmo de Alten. S. Th. Lectore, Priore Provinciali dignissimo, Venerabiles ac infrascripti Patres, tamquam capita conventuum Nationis Brabantiae, cum eorum promotis ac sociis capitularibus, videlicet ex conventu Lovaniensi Fr. Joannes Stoellaert, S.' Th. Lect. ac Prior ejusdem conventus, cum duobus Magistris utpote Fr. Eustachio de Zichenis, Sac. Th. Prof.; Fr. Matthaeo Priem, de Buscoducis, ejusdem Facultatis Magistro ac Regente Studii praefati conventus; item adhuc cum Fr. Godefrido Striroey, Sac. Theol. Baccal. et Fr. Sybrando Gordijn, reddituario monasterii sororum in Auderghem ejusdem Ordinis. Item ex conventu Antverpiensi Fr. Cornelius Judoci, Sac. Iheol. Lector ac Prior ejusdem conventus, cum socio Fr. Johanne Vitrificis, Praedicatore Generali; item ex conventu Trajectensi supra Mosam, Fr. Franciscus de Hasselt, Sac. 'Iheol. Lector, ac ejusdem conventus Prior, cum socio Fr. Johanne Pistoris; item ex conventu Buscoducensi Fr. Anselmus de Ghemert, Prior ac S. Theol. Baccalaureus formatus, cum socio Fr. Johanne de Baerll, S. Th. Prof. ac Haer. Prav. Inquisitore. Item ex conventu Bruxellensi Fr. Gherardus Bye, Prior ac S. Theol. Licentiatus, cum socio Fr. Michaele de Busco; Qui quidem praenominati Patres, provide consideiantes temporis praesentis pariter et futuri verosimiliter malitiam, varias quoque molestias, injurias ac oppressiones, quas in dies patiuntur contra ecclesiasticam libertatem, pi ivilegia Ordini per diversos Pontifices concessa, roborata ac pi aescripta, ac contra conventiones et pacta antiqua inita, tam ab Officiariis Ordinariorum quam a Rectoribus et Curatis Ecclesiarum, potissimum quoad praedicationes, praesentationes, confessionum audientias, sepulturas, mendicationes ac quoad caeiera his similia; item a Gubernatoribus laicis Oppidurum ac Civitatum quoad taliias, accisias, gabellas, precaria et si quae sunt similia onera laicorum. Quodque

li

Sluiten