Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Fr. Augustinus Huesden, S. Th. Lector, tenerrimae complexionis, quapropter vix annis praefuit tribus — prior decimus quartus. —

In eodem capitulo Fr. Gerardus Herpen, electus prior conventus Calcariensis, non obstantibus propriis, amicorum civiumque sollicitationibus, in eodem oflicio conürmatus est. In festo SS. Simonis et Judae habitum Ordinis assumit: Fr. Joannes Turnhout.

Eodem anno in Julio Martinus Ilossemius redux cum Geldris aliisque gregariis, spe praedarum allectis. Majoriatn Sylvaeducensem rursum expoliatur ; Endhovia capta,parochia de Vuclit, pluresque aliae eombustae, rusticorum tum interfectorum, tum captivorum ingens numerus; tandem obsidetur Ruscoducum; ast re infecta, recedere cogitur inimicus. Capta tune fossa nova circa civitatis moenia, proquofodienda, singulis et eivium et religiosorum dornibus certa summa solvenda imponitur; ab hac tarnen, instantia P. Antonii a Leendt, procuratoris conventus, hic eximitur, licet cum reliquis Religiosis duos asses pro quolibet vase cerevisiae, durante biennio, solvere debuerimus.

Anno 1545 murus ecclesiae nostrae versus Diesam fluvium renovatus est.

(CXIII) 17 Martii Aleydis, tilia Joannis Rutgeri, vidua Rumoldi Kepkens, ultima sua voluntate, le»avit conventui censum 2 carolinorum super quaedam bona, sita in parochia de Orthen; item censum 1 ^ Carolini super quaedam bona, sita in parochia de Heen, in fundationem anniversarii cum pictantia.

8 Augusti Decani opificii pellionum amicabilem inierunt compositionem cum conventu super sacello quodam, sito in ecclesia conventus, quo praedicti pelliones semper usi f'uerant, sub pensione 8 librarum et 2 salmonum annue conventui persolvenda. Quam pensionem modo recusabant eo quod dictum sacellum notabiliter esset diminutum. Gompositionis litterae sequentis sunt tenoris:

»Alsoe sekere differentien tusschen den convente van de

Sluiten