Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Ilic, coacto die 7 Septembris hujus anni in conventu Bruxeliensi Provinciae capitulo, totus reluctans, ob corporis debilitatem, omnium eligentium calculoProvinciae praelicitur.

In festo S. Petri ad Vincula habitu Ordinis induuntur:

Fr. Wilhelmus de Leendt.

Fr. Arnoldus Rossum.

In festo S. Luciae :

Fr. Everardus de Leendt.

Anno 1553, die '28 Januarii in conventu Antverpiensi celebratum luit capitulum Provinciale vigesimum quintum. Diffinitores fuerunt:

P. Thomas a Capella, conventus Atrebatensis Prior.

P. Adrianus Laurentii ab Oosterwyck, S. Th. Licent, conventus Buscoducensis filius, conventus Hagensis Prior.

P. Leonardus Dalen, conventus Zwollensis Prior et filius.

(CXVII) P. Theodoricus Strick, conventus Buscoducensis filius. conventus Neomagensis Prior.

Feria secunda Pentecostes instituta est nova supplicatio solemnis cum deportatione Venerabilis Sacramenti per civitatem cum consensu D.D. Canonicorum Ecclesiae Collegiatae S. Joannis qui consensus annue renovandus est.

'28 Maji in festo SS. Trinitatis ad Ordinem admittuntur:

Fr. Joannes Stiphout.

Fr. Jasparus de Mechlinia.

Henricus Leendt moritur ante professionem.

Post festum Assumptionis visitat hunc conventum Provincialis, qui ad importunam instantiam procuratoris, fratribus clericis et conversis ademit dimidiam portionem vini; plura hic procurator moliebatur, nisi eodem ab ofïicio fuisset deportatus.

13 Septembris Joanna. filia Gerardi van Hazelenberch, legavit conventui censum 3 florenorum super domum, sitam Buscoduci, in fundationem anniversarii.

1554 in festo S. Joannis Baptistae habitu Ordinis induuntur;

Fr. Stephanus Erckel; hic postea incorporatus Provinciae

Sluiten