Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

videlicet in alterum dictorum locorum, quem dicti mercatores vel socii seu conservator presencium litterarum aut transsumpti seu copie earundem, ut dictum est, elegerint seu elegerit in honestum hospicium, nobis et nostris, principalibus debitoribus fideiussoribus predictis, ab eisdem seu altero eorum demonstrando, videlicet nos Wilhelmus dux Gelrie prefatus quatuor bonos viros cum quatuor equis pro nobis mittere poterimus, et unus quisqued ictorum nostrorum, principalium debitorum et fideiussorum, cum duobus equis aut duos famulos honestos cum duobus equis, et opida nostra predicta Ruremundensis et Arnemensis quodlibet quatuor honestos viros eorum coopidanos cum quatuor equis pro se mittere poterit et poterunt ad observandum ibidem, more solito et consueto, jacencia ad comestus tanquam boni et honesti homines in nostris et nostrorum principalium debitorum fideiussorum predictorum propriis provisionibus, procuracionibus et expensis, inde non exituri, quousque predictis mercatoribus ac eorum socius de huiusmodi defectu ac eorundem mercatorum seu sociorum vel alterius eorum simplex dictum fuerit plenarie et integraliter satisfactum. Obligantes nos ad manutencionem observanciam premissorum, terras dominium et bona nostra mobilia et immobilia, presencia et futura, fructus, heredes et successores nostros et nostrorum principalium debitorum, fideiussorum predictorum, eorum bona et fructus cum effectu, quibuscumque dominis et judicibus tam ecclesiasticis quam secularibus ubicumque locorum existentibus expresse submittendo, ita quod dicti mercatores, eorum socii et familia Fol. 3óv. ac quilibet eorum per juris remedia et coartaciones se recupare poterunt et poterit usque ad plenam satisfaccionem totius defectus, quem in premissis vel aliquo puncto premissorum habuerunt vel habuerit, et ad complecionem omnium et singulorum predictorum, que omnia et singula predicta promittimus et presentes bona fide tamquam bonus princeps et dominus attendere et observare et fideliter sine defectu

7

Sluiten