Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

adimplere et adimpleri facere, nee contra facere vel venire per nos vel alium vel alios aliquo ingenio, causa seu facto publice vel occulte, renunciantes in premissis et quolibet premissorum pro nobis et nostris heredibus et successoribus et pro principalibus debitoribus, fideiussoribus nostris predictis, et eorum heredibus excepcioni doli et mali omni privilegio consuetudini et statuto facto vel faciendo, et omni juris auxilio tam canonici quam civilis, et specialiter juri dicenti specialem renunciacionem non valere. In quorum omnium premissorum testimonium et robur nos Wilhelmus dux et Katherina ducissa predicti sigilla nostra et sigilla prefatorum nostrorum debitorum ac fideiussorum hiis litteris appendi fecimus, et nos principales debitores et fideiussores superius nominati, recognoscentes premissa omnia et singula esse vera et tamquam principales et fideiussores manuconiuncti et quilibet nostrum insolidum et indivisim bona fide promittendo et assecurando ad manus dictorum mercatorum et eorum sociorum in omni modo et forma et condicione, prout premittitur, nos obligasse, sigilla nostra propria, et nos magistri opidanorum scabini consules et communitas opidorum Ruremundensis et Arnemensis unacum sigillis carissimorum domini nostri domini Wilhelmi ducis et domine nostre domine Katherine, sue conthoralis, ducisse Gelrensis, predictorum nostrorum opidorum sigilla ad preces eorundem domini et domine nostrorum presentibus litteris duximus apponenda, ad maiorem certitudinem et testimonium omnium premissorum, arbitrantes et volentes, quod si aliquando vel aliqua sigillorum predictorum presentibus defecerit vel defecerint, aut vetustate vel infortunio corrumperetur vel corrumperentur, vel si unum transfixum vel plura ad presentes litteras appenderetur vel appenderentur, aut si presentes littere per vermium corrosionem vel madefaccionem aut alterum casum lese essent vel lederentur inpostium, nichilominus tarnen in suo effectu et vigore irreprehensibiliter permanebunt. Datum sub anno incarnacionis

Sluiten