is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

erat in Maceclonia et Graecia, haec omina causae fuerunt interitus ejus. Nam necessitate coacti reliqui reges Ptoleinaeus, Lysimachus et Seleucus sese cum Pyrrho contra

eum conjunxerunt.

Pyrrhus et Lysimachus a duabus partibus Macedoniam invaserunt, Demetrii exercitus ad Pyrrhum transiit, ipse rex fuga salutem petere coactus, in Graeciam ad filium Antigonum, qui illic rebus praefuit, se contulit. Ubiprimum eo advenit, Thebani ab eo in libertatem restituti sunt, cum Athenienses semet ipsos liberarent; praesidia Demetrii autem in Piraeo, Munychiae et Eleusine manserunt. Pace facta inter Demetrium et Pyrrhum hic rex Macedoniae factus est (a«. 287), sed simul concessit Demetrio Thessaliam et eas urbes Graeciae quas adhuc possideret, Lysimacho autem dedit regiones inter Strymonem et Nestum flumina. Tarnen Demetrius jam mox sese in Asiam conferre coactus est, ubi anno 285 captivus factus a Seleuco in custodia habitus est, usque ad annum 282, cum diem supremum obiit. Titulos suos jam antea filio suo Antigono concesserat').

Postquam Demetrius sese in Asiam contulit, Pyrrhus urbes Thessalicas Lysimacho auctore ad defectionem incitavit, sola Demetrias sese contra Epirotam sustinuit2).

Sed Pyrrhus Macedonibus neque magis acceptus erat quam Demetrius, adeo ut jam sequenti anno 286, cum Lysimachus regnum ejus aggrederetur, facile pulsus sitJ). Lysimachus autem Macedoniam imperio suo adjunxit. Eodem modo quo Macedonia, Thessalia quoque excepta Demetriade regno Lysimachi adjuncta est; is insuper cum Aetolis amicitia conjunctus erat, cujus rei documentum est urbs Ljsimachia in parte Occidentali Aetoliae condita, quae nomen a rege accepit 4).

!) Plut. Dem. 51.

2) Plut. Pyrrh. 12.

3) Plut. Pyrrh. 12. cc*opx?.üv MxxtSovixv (ï rpóiroi nxpéA«(3e» Paus. 1. 10. 2. *) Polvl). 5. 7. 7. Liv. 36. 11. 7. Strabo 460. Drovsen 3. 2. 327.