is toegevoegd aan uw favorieten.

De questierders van den aflaat in de noordelijke Nederlanden

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

4 '). '344 (Mei 3). Joliannes van Arket, bisschop van Utrecht, bestemt alle goederen die uit schipbreuk afkomstig zijn, of tuier eigenaar men niet kent, voor dc fabriek van den Dom.

De procuratoren hebben het recht questierders aan te stellen en af te zetten ; deze mogen in geenen deele worden belemmerd.

Johannes, Dei gracia episcopus Traiectensis, ad perpetuam rei memoriam. Universis Christifidelibus in omnium salvatore salutem. Cum ad fabricam ecclesie nostre Traiectensis, ex nimia vetustate ruinis patentem, opere quolibet nobili ceptam reformari nostre consideracionis aciera dirigimus, cumque consummadonis ipsius operis sumptuositatem, fiscique nostri tenuitatem ac operis tarditatem revolvimus, non sine cordis amaritudine suspiramus propter quod quod habemus tribuere, et defectum a vobis suppleri caritatis subsidiis decrevimus fore dignum. Igitur bona naufragorum, ac minus iuste quesitorum, ac rerum omnium restituendarum, si nesciatur quibus debeat fieri restitucio eorundem, necnon legata et donata generalia in pios usus convertenda, quibus donantes vel legantes personas loca, modos, vel formas, non expresserant, eidem fabrice hac assignacione ac deputacione usque ad consummacionem dicti operis deputamus. Insuper omnes et singulas donaciones prerogativas, indulgcncias, seu beneficia, per venerabiles patres archiepiscopos et episcopos, cuiuscumque tenoris exi-tant eidem fabrice factas et impensas, innovamus, ratificamus et approbamus. Insuper omnibus et singulis, de sua substancia, usui dicte fabrice largientibus, seu aliis eiusdem fabrice opus caritatis favore prosequentibus, vere confessis et contritis, tociens quociens hoe egerint quadraginta dierum indulgcncias omnipotentis Dei et gloriosi confessoris patroni nostri beati Martini auctoritate confisi in Domino misericorditer indulgemus; ipsosque in participium omnium bonorum, que nent in nostris civitate et dyocesi admittimus, et participes efficimus eorundem. Iniungimus eciam universis ecclesiarum rectoribus, et ipsorum loca tenentibus, ac aliis sacerdotibus nobis subiectis, ut quociens ipsis divina missarum solempnia celebrare contigerit, in canone tam vivorum quam defunctorum specialem memoriam faciant eorundem. Necnon in ecclesiis suis, fesiivis et dominicis ac aliis diebus, ad hoe hactenus deputatis, necnon in extremis laborantes et alias subditos suos salutaribus monitis exhortentur, ut de suis facultatibus eidem fabrice largiantur, donata legata vel alia caritatis subsidia per eosdem subditos eidem fabrice largienda et impensa fidcliter colligant, et sine omni deduccione falcidie vel sumptuum, procuratoribus eiusdem fabrice, die reportacionis adhoc assignata, fideliter reportare procurent. Ipsis eciam rectoribus et eoruni loca tenentibus indulgemus, ut si ecclesie sue ecclesiastico interdicto aut divinorum cessacione, nostra vel vices nostras gerencium aut subditorum nostrorum statutorumve nostrorum. seu predecessorum nostrorum, presen-

1) Dit charter is /eer gehavend en is vergeleken met een van lateren datum (1364—Nov. 22).