Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

devotionis seu peregrinationis visitando et tna Pater Noster ac totidem Ave Maria genuflexo oraverint, Missam seu sermonem ibidem audierint vel Missas celebrari feceri.it, quique pro restauratione seu conservatione ejusdem ecclesiae et conventus manus porrexerint adjutrices atque dictis Sororibus earumque miseriae et paupertati subvenerint; insuper pastores et curati, sive eorum vicarii, qui easdem apud subditos suos promoverint vel ex earum parte eleemosynas tam in ecclesiis et praedicationibus quam hostialibus peticionibus ab alns exhiberi petierint, similiter qui fratres liac de causa ex earum parte destinatos grata charitatis subsidia exhibuerint atque pro Dei amore hospicio recollegerint; omnibus et singulis vere contritis quociescumque et quandocumque praemissa aut aliquid praemissorum devote perfecerint de Omnipotentis Dei Misencordia ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus atque Beati Martini Patroni nostri gloriosi et omnium simul Sanctorum meiitis et intercessione confisi, quadraginta dies indulgenciarum ex parte ejusdem Rm' Domini praefati Episcopi Trajectensis et quadragenta dies indulgenciarum ex parte nostra de injunctis eis poenitenciis miseiicorditer in Domino relaxamus. In cujus rei testimonium praesentes litteras sigilli nostri appensione jussimus communiri. Datum in Trajecto anno Domini millesimo quingentesimo decimo septimo die decima mensis Januarii.

Variis igitur collectis eleemosynis restauratum est monasterium, ecclesia quoque nova aedificata cujus ob largissima dona inchoatores ac fundatores praecipuos sorores litteris publicis, üatis anno 1530, agnoverunt Cornelium Jacobi, Cornelium Martini et Juditham, Cornelii uxorem, R. D. Martinum Canonicum et Decanum ecclesiae collegiatae Dordraci.

Sed proh dolor! Phoenicem ex cineribus augustiorem vix resurgentem, llammae in domo monasterio vicina casu subortae anno 1546 in tantum devastarunt, ut pro restauratione rursus commendatitiis scabinorum Worcumiensium munitae, eleemosynas

colligere debuerint.

Georgius de Egmont, Episcopus Trajectensis, datis litteris

Sluiten