is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

In Illyria quoque matrimonio suo cum filia Bardylidis regis Pyrrhus auctoritate valuit, Corcyram aut ipse jam his temporibus cepit1) aut per absentiam ejus in Italia a filio ejus Ptolemaeo regno adjuncta est2). Quicquid hac de re est, Epirus a Pyrrho firmata et amplificata est, regnum ejus validissimum Cerauno perpetuo periculo fuit.

Antigonus fuit adversarius haud minus contemnendus, Magnesiam et Euboeam urbe Demetriade cohibuit, societas Boeotica cum eo foedere juncta erat, Athenae et Piraeus libertate quidem fruebantur, tarnen Antigono favere videbantur 3).

In Peloponneso occupata habuit Epidaurum et Troezenein 4), Corinthus et Megara perinde ei oboedibant 5), Argos et Sicyon a partibus ejus steterunt, urbes Achaicae praesidiis Antigoni munitae erant °). Elis quoque ei obnoxia erat, Megalopolis et aliae urbes Arcadiae Antigoni sociis adnumerabantur, vel Sparta illis temporibus bello ab eo lacessita, inde ab anno 285/84 victa et quodammodo ei obnoxia fuisse videtur 7). Et in Septentrione Pyrrhus, alioqui ultro Antigoni adversarius, nunc cum eo pacem egit, vel foedere ei adjunctus erat 8), Aetoli quoque auctis finibus societate cum Antigono juncti erant9).

') Justin. 25. 4. 8.

2) Paus. 1. 12. 1. Niese 2. 6. ann. 5.

3) v. Wilamow. p. 259: „Athens Stellung zu den Aitolern ist, in dieser „Zeit fortdauerend gut, und sclion das musste sie auch zu Antigonos „ertriiglich stellen."

4) Frontin 3 6. 7. Polyaen. 2. 29. 1.

5) Diod. 20. 103. Plut. Dem. 51 et 53.

G) Polyb. 2. 41. 9.

7) Euseb. Chron. ap. v. Wilamow. p. 258: „Antigonus Gonatas Lace.daemonios tenuit" cf. Justin. 24. 1. 3.

8) Paus. 1. 10. 2.

9) Polyb. 2. 45. 1; 2. 43. 9; 9. 34. 6. 'eirei r/ve$ o! rov 'AvTiyovóv el<ri tov i\*1hyitpiov txpzkaaéravtes etri Siaipévii tov rm 'A%xiüv fevovf. Droys. 2. 2. 332. v. Wilamow. 259.

11